Tobit 14:1-6

1 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven
3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit
4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace
5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis
6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam
The Latin Vulgate is in the public domain.