6
et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis
7
at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum
8
cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis
9
cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
10
tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
11
ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
12
et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video
13
cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris
14
dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
15
et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
16
cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu