8
cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis
9
cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
10
tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
11
ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
12
et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video
13
cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris
14
dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
15
et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
16
cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu
17
cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat
18
sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius