11
et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
12
dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam
13
cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit
14
mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat
15
at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes
16
reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius
17
et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus
18
fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos
19
misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra
20
statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret
21
uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria