Wisdom 12:16-26

16 virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
17 virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
19 docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae
20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia
21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
22 cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
23 unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
24 etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
25 propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
26 qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.