Wisdom 15:5-15

5 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima
6 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
7 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
8 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat
9 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit
10 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
11 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem
12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit
14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi
15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
The Latin Vulgate is in the public domain.