Wisdom 18:1-10

1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant
2 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant
3 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari
5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio
8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
The Latin Vulgate is in the public domain.