Wisdom 18:5-15

5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio
8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
11 simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus
12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
The Latin Vulgate is in the public domain.