Wisdom 8:1-9

1 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter
2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius
3 generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam
4 doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius
5 et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur
6 si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex
7 et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus
8 et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum
9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei
The Latin Vulgate is in the public domain.