Wisdom 8:9-19

9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei
10 habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis
11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent
13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis
16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium
17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae
18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
The Latin Vulgate is in the public domain.