1 Chronicles 16; 1 Chronicles 17

Viewing Multiple Passages

1 Chronicles 16

1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius
20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Chronicles 17

1 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est
2 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est
3 igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
4 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum
5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
6 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
7 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel
8 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra
9 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio
10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus
11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius
12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum
13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit
14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David
16 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia
17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus
18 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum
19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris
21 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat
22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius
23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es
24 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo
25 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te
26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia
27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
The Latin Vulgate is in the public domain.