1 Thessalonians 1; 1 Thessalonians 2; 1 Thessalonians 3; 1 Thessalonians 4; 1 Thessalonians 5; 2 Thessalonians 1; 2 Thessalonians 2; 2 Thessalonians 3

Viewing Multiple Passages

1 Thessalonians 1

1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax
2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione
3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum
4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos
6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia
8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui
9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero
10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Thessalonians 2

1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis
7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
20 vos enim estis gloria nostra et gaudium
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Thessalonians 3

1 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Thessalonians 4

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
18 itaque consolamini invicem in verbis istis
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Thessalonians 5

1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
16 semper gaudete
17 sine intermissione orate
18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
19 Spiritum nolite extinguere
20 prophetias nolite spernere
21 omnia autem probate quod bonum est tenete
22 ab omni specie mala abstinete vos
23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
25 fratres orate pro nobis
26 salutate fratres omnes in osculo sancto
27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Thessalonians 1

1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Thessalonians 2

1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Thessalonians 3

1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes
14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen
The Latin Vulgate is in the public domain.