Exodus 7; Exodus 8; Matthew 15:1-20

Viewing Multiple Passages

Exodus 7

1 dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus
2 tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua
3 sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti
4 et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima
5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum
6 fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt
7 erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem
8 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
9 cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum
10 ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum
11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter
12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum
13 induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum
15 vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua
16 dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti
17 haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem
18 pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis
19 dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
20 feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem
21 et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti
22 feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus
23 avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice
24 foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
25 impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium
The Latin Vulgate is in the public domain.

Exodus 8

1 dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
2 sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis
3 et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum
4 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae
5 dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti
6 extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti
7 fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti
8 vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino
9 dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant
10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster
11 et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt
12 egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni
13 fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris
14 congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra
15 videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
16 dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti
17 feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti
18 feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis
19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
20 dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
21 quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint
22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae
23 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud
24 fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis
25 vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra
26 et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent
27 via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis
28 dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
29 et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
30 egressusque Moses a Pharao oravit Dominum
31 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem
32 et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 15:1-20

1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
The Latin Vulgate is in the public domain.