Change Translation
- Recent Translations
-
Audio Available
- All Translations
-
Audio Available
Genesis 49; Genesis 50; Matthew 13:31-58
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
Genesis 49
1
vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
2
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
3
Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
4
effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
5
Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
6
in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
7
maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
8
Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
9
catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
10
non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
11
ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
12
pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
13
Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
14
Isachar asinus fortis accubans inter terminos
15
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
16
Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
17
fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
18
salutare tuum expectabo Domine
19
Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
20
Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
21
Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
22
filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
23
sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
24
sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
25
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
26
benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
27
Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
28
omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
29
et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
30
contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
31
ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
32
finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
The Latin Vulgate is in the public domain.
Genesis 50
1
quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum
2
praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
3
quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
4
et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
5
eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
6
dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
7
quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
8
domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
9
habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
10
veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies
11
quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti
12
fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
13
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
14
reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
15
quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus
16
mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
17
ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
18
veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus
19
quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem
20
vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
21
nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
22
et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
23
quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
24
cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto
25
mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto
The Latin Vulgate is in the public domain.
Matthew 13:31-58
31
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
32
quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
33
aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
34
haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
35
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
36
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
37
qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
38
ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
39
inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
40
sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
41
mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
42
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
43
tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
44
simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
45
iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
46
inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
47
iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
48
quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
49
sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
50
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
51
intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
52
ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
53
et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
54
et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
55
nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
56
et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
57
et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
58
et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
The Latin Vulgate is in the public domain.