Hebrews 11; Hebrews 12; Hebrews 13

Viewing Multiple Passages

Hebrews 11

1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes
3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hebrews 12

1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
29 etenim Deus noster ignis consumens est
The Latin Vulgate is in the public domain.

Hebrews 13

1 caritas fraternitatis maneat
2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
25 gratia cum omnibus vobis amen
The Latin Vulgate is in the public domain.