Job 32; Job 33; Job 34

Viewing Multiple Passages

Job 32

1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 33

1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 34

1 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
26 quasi impios percussit eos in loco videntium
27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
The Latin Vulgate is in the public domain.