Job 34; Job 35; Acts 15:1-21

Viewing Multiple Passages

Job 34

1 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
26 quasi impios percussit eos in loco videntium
27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 35

1 igitur Heliu haec rursum locutus est
2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 15:1-21

1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
18 notum a saeculo est Domino opus suum
19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
The Latin Vulgate is in the public domain.