Leviticus 6; Leviticus 7; Matthew 25:1-30

Viewing Multiple Passages

Leviticus 6

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit
3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
4 convicta delicti reddet
5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat
6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit
8 locutus est Dominus ad Mosen dicens
9 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
10 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
11 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
12 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
14 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
15 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
17 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
18 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
19 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere
21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
22 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
23 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
24 locutus est Dominus ad Mosen dicens
25 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est
26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
27 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
28 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
29 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est
30 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni
The Latin Vulgate is in the public domain.

Leviticus 7

1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis
5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios
25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo
26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
28 locutus est Dominus ad Mosen dicens
29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua
34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis
37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 25:1-30

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
The Latin Vulgate is in the public domain.