Numbers 3; Numbers 4; Mark 3:20-35

Viewing Multiple Passages

Numbers 3

1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
5 locutus est Dominus ad Mosen dicens
6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
9 dabisque dono Levitas
10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
18 filii Gerson Lebni et Semei
19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
20 filii Merari Mooli et Musi
21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
24 sub principe Eliasaph filio Lahel
25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis
26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
29 et castrametabuntur ad meridianam plagam
30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
44 locutusque est Dominus ad Mosen
45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus
The Latin Vulgate is in the public domain.

Numbers 4

1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas
3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum
5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes
9 sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt
10 et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes
11 nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
12 omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
13 sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes
15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis
16 super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt
17 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
18 nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
19 sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
20 alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
21 locutus est Dominus ad Mosen dicens
22 tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas
23 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis
24 hoc est officium familiae Gersonitarum
25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi
26 cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
27 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
28 hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
29 filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
30 a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii
31 haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
32 columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
33 hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
34 recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
36 et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta
37 hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi
38 numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
39 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
40 et inventi sunt duo milia sescenti triginta
41 hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini
42 numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
43 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
44 et inventi sunt tria milia ducenti
45 hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi
46 omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum
47 a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
48 fuerunt simul octo milia quingenti octoginta
49 iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus
The Latin Vulgate is in the public domain.

Mark 3:20-35

20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet
31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est
The Latin Vulgate is in the public domain.