Proverbs 16; Proverbs 17; Proverbs 18; 2 Corinthians 6

Viewing Multiple Passages

Proverbs 16

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
The Latin Vulgate is in the public domain.

Proverbs 17

1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
The Latin Vulgate is in the public domain.

Proverbs 18

1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
The Latin Vulgate is in the public domain.

2 Corinthians 6

1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
2 ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis
6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta
7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris
8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
11 os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
12 non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris
13 eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos
14 nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
15 quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis
18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens
The Latin Vulgate is in the public domain.