Psalms 26; Psalms 40; Psalms 58; Psalms 61; Psalms 62; Psalms 64

Viewing Multiple Passages

Psalms 26

1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
13 credo videre bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 40

1 in finem psalmus David
2 beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus
3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius
5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius
7 et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
8 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi
9 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat
10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem
11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis
12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me
13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum
14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 58

1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi
6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma
7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
11 Deus meus voluntas eius praeveniet me
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine
13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur
14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem
16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt
17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae
18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 61

1 in finem pro Idithun psalmus David
2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum
10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere
12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 62

1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 64

1 in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci
2 te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet
4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis
5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe
7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes
9 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis
10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius
11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans
12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate
13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur
14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent
The Latin Vulgate is in the public domain.