Romans 4; Romans 5; Romans 6; Romans 7

Viewing Multiple Passages

Romans 4

1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem
2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum
3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum
5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam
6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus
7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio
11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam
12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae
13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei
14 si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio
15 lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio
16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum
17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
18 qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum
19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo
21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere
22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam
23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi
24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
25 qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 5

1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
4 patientia autem probationem probatio vero spem
5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 6

1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
The Latin Vulgate is in the public domain.

Romans 7

1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
The Latin Vulgate is in the public domain.