Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Hebrews 10:27-37 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios 28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit 30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum 31 horrendum est incidere in manus Dei viventis 32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum 33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti 34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam 35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem 36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem 37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
Link Options
More Options
[X]