10 et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon