Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Genesis 46; Genesis 47; Genesis 48; Matthew 13:1-30 (The Latin Vulgate)

1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac 2 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum 3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi 4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos 5 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem 6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo 7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies 8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben 9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi 10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis 11 filii Levi Gerson Caath et Merari 12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul 13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron 14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel 15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres 16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli 17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel 18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas 19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin 20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim 21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared 22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim 23 filii Dan Usim 24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem 25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem 26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex 27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta 28 misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen 29 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit 30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo 31 et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me 32 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum 33 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum 34 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium 1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen 2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege 3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri 4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen 5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te 6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum 7 post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi 8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae 9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt 10 et benedicto rege egressus est foras 11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao 12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis 13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan 14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis 15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia 16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis 17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum 18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus 19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem 20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni 21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius 22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas 23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros 24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris 25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi 26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit 27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis 28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum 29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto 30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti 31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput 1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit 2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo 3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi 4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam 5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi 6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis 7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem 8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti 9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis 10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus 11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum 12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram 13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum 14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus 15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem 16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram 17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse 18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius 19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes 20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen 21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum 22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo 1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore 3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare 4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea 5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae 6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt 7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea 8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum 9 qui habet aures audiendi audiat 10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis 11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum 12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo 13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt 14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis 15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos 16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt 17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt 18 vos ergo audite parabolam seminantis 19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est 20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud 21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur 22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur 23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta 24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo 25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit 26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania 27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania 28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea 29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum 30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
Link Options
More Options
[X]