1
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2
loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit
3
et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
4
omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit
5
si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
6
si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
7
qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
8
si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
9
sagma super quo sederit inmundum erit
10
et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
11
omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
12
vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua
13
si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus
14
die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti
15
qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
16
vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum
17
vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum
18
mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum