Leviticus 4; Leviticus 5; Matthew 24:29-51

Viewing Multiple Passages

Leviticus 4

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit
3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii
6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii
7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi
8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis
10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti
11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii
17 tincto digito aspergens septies contra velum
18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum
24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est
25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius
26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei
27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei
32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam
33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae
34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Leviticus 5

1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam
2 anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit
3 et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
4 anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum
5 agat paenitentiam pro peccato
6 et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius
7 sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum
8 dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur
9 et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est
10 alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
11 quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est
12 tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit
13 rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere
14 locutus est Dominus ad Mosen dicens
15 anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii
16 ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
17 anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam
18 offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei
19 quia per errorem deliquit in Dominum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 24:29-51

29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
The Latin Vulgate is in the public domain.