1 Corinthians 15:35-57 VULA

35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum