5
si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem.
3
dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus: me constituit regem orbi terrarum Dominus Israhel, Dominus excelsus.
4
et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea.
5
si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem.
6
quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento,
7
in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem.