3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae 21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum