Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

2 Kings 15:3-13 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
3 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius 4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 5 percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae 6 reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 7 et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo 8 anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus 9 et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo 11 reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est ita 13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria
Link Options
More Options
[X]