2 Maccabees 1:34

34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum

2 Maccabees 1:34 In-Context

32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
35 et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
36 appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi
The Latin Vulgate is in the public domain.