2 Maccabees 12:39

39 et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis

2 Maccabees 12:39 In-Context

37 incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit
38 Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt
39 et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis
40 invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse
41 omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta
The Latin Vulgate is in the public domain.