8
statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus
9
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent
10
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum
11
quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta
12
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse