Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

2 Timothy 4:16-22 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur 17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen 19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum 20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti 21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes 22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen
Link Options
More Options
[X]