Acts 28:9-19 VULA

9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare