Additions to Esther 4

1 Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
2 et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
4 Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nunciaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.
5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:
7 qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
8 exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo.
9 Regressus Athach, nunciavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.
10 Quae repondit ei, et iussit ut diceret Mardochaeo:
11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum?
12 Quod cum audisset Mardochaeus,
13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis:
14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudaei: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
16 Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
17 Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther praeceperat.
18 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,
19 et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tuacuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati,si decreveris salvare Israel.
20 Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
21 Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.
22 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, etaliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,
23 (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eiusdeosculari paratus essem,)
24 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem,et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
25 Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui,quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
26 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
27 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo,et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomentuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
28 Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavitad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
29 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum,quod imminebat.
30 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui aptaindumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercoreimplevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca,in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
31 Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi,qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeterte nullus est auxiliator alius.
32 Periculum meum in manibus meis est.
33 Audivi a patre meo (d) quod tu Domine tulisses Israel decunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis,ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
34 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos inmanus inimicorum nostrorum:
35 coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine:
36 et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute,sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,
37 volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam,et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templiet altaris tui,
38 ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem,et praedicent carnalem regem in sempiternum.
39 Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideantad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum,qui in nos coepit saevire, disperde.
40 Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae,et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis:
41 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis,et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat,et ceteri, qui ei consentiunt.
42 Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliudauxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
43 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubileincircumcisorum, et onmis alienigenae.
44 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae etgloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae,et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebussilentii mei,
45 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placueritconvivium regis, et non biberim vinum libaminum:
46 et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translatasum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
47 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliamspem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
48 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) utingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
49 Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sisin manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
50 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
51 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui,et circumdata est gloria sua.
52 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectoremet salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
53 et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis etnimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
54 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia inhumum indumenta sustentans.
55 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibusoculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
56 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem,ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis,auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
57 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectorisindicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum superancillulam reclinavit caput.
58 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinusac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis,donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:
59 Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
60 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.
61 Accede igitur, et tange sceptrum.
62 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit supercollum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
63 Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei,et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.
64 Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum.
65 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
66 Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam.
The Latin Vulgate is in the public domain.