Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Amos 5:13-23 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est 14 quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis 15 odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph 16 propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere 17 et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus 18 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux 19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber 20 numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea 21 odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum 22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam 23 aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
Link Options
More Options
[X]