Ben Sira 11

1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet
2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste
8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
15 []
16 []
17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce
22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum
28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius
30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir
31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi
32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam
34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis
The Latin Vulgate is in the public domain.