Ben Sira 18

1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
2 quis sufficit enarrare opera illius
3 quis enim investigabit magnalia eius
4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
The Latin Vulgate is in the public domain.