Ben Sira 24 VULA

1 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur
3 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur
4 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens
5 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam
6 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram
7 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
8 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi
9 et in omni terra steti et in omni populo
10 et in omni gente primatum habui
11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor
12 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo
13 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices
14 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi
15 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea
16 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
17 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion
18 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho
19 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis
20 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris
21 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus
22 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae
23 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis
24 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei
25 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis
26 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini
27 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum
28 memoria mea in generatione saeculorum
29 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
30 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt
31 qui elucidant me vitam aeternam habebunt
32 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis
33 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis
34 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum
35 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum
36 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis
37 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae
38 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam
39 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna
40 ego sapientia effudi flumina
41 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso
42 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum
43 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare
44 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo
45 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo
46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum
47 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem