Ben Sira 30 VULA

1 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo
2 qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur
3 qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo
4 mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se
5 in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
6 reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam
7 pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius
8 equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps
9 lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te
10 non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui
11 non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius
12 curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae
13 doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas
14 melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia
15 salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus
16 non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium
17 melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans
18 bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro
19 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur
20 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
21 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans
22 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo
23 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
24 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
25 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus
27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt