Ben Sira 31 VULA

1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum
2 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam
3 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum
4 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
5 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
6 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum
7 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
8 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
9 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum
12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt
14 memento quoniam malum oculus nequa
15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit
16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas
17 nec conprimaris in convivio
18 intellege proximi tui ex te ipso
19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis
20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas
21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito
24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur
25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est
30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum
31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum
32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
33 quae est vita quae minuitur vino
34 quid defraudat vitam mors
35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio
36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
37 sanitas est et corpori et animae
38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit
39 amaritudo animae vinum multum potatum
40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera
41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius
42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo