Ben Sira 5

1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
2 non sequaris concupiscentiam cordis
3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur
7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te
10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum
14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius
16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
18 iustifica pusillo et magno similiter
The Latin Vulgate is in the public domain.