Ben Sira 8

1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
2 non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi
3 multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
4 non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna
5 non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur
6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
7 ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
8 noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire
9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare
10 ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella
11 non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
12 quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum
13 non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum
14 ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo
15 noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe
16 non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
17 non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
19 cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
20 cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent
21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
22 non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi
The Latin Vulgate is in the public domain.