6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira
8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti
9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum
10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram
13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur