Exodus 30:22-38 VULA

22 locutusque est Dominus ad Mosen
23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis