Ezekiel 48 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una 2 et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una 3 et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una 4 et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una 5 et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una 6 et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una 7 et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una 8 et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius 9 primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus 10 hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius 11 sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae 12 et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum 13 sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium 14 et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino 15 quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio eius 16 et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia 17 erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta 18 quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati 19 servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel 20 omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis 21 quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius 22 de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit 23 et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una 24 et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una 25 et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una 26 et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una 27 et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una 28 et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum 29 haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus 30 et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis 31 et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una 32 et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una 33 et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam 34 et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una 35 per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem
Link Options
More Options
[X]