Ezekiel 30:1-19 VULA

1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ululate vae vae diei
3 quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit
4 et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius
5 Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent
6 haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum
7 et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt
8 et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius
9 in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti quia absque dubio veniet
10 haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
11 ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis
12 et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum
13 haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Aegypti
14 et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam
15 et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae
16 et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae
17 iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae ducentur
18 et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem eius in captivitatem ducentur
19 et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus