Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Hebrews 11:17-27 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones 18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit 20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau 21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius 22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit 23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum 24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis 25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem 26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem 27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
Link Options
More Options
[X]